- PROTAGORAS
- I.PROTAGORASAbderites, ex epistolarum latore, Democriti auditor, natus est Menandrô patre, Thracum locupletissimô, qui et Xerxem, adversus Graeciam proficiscentem, domô, muneribusque ex cepit: ob quam liberalitatem Magi qui cum eo eraut, factâ a rege potestate, eius filium Protagoram, tunc adolescentem suâ disciplinâ erudierunt: nam iniussu regis eam communicare non licet, quod de diis haud hene sentiunt, dubitareque se dicunt deos esse: Illis quoque clam sacrificabant, ne clarâ religionis professione illis servire, aut per illos nonnihil posse videantur. Ex hac igitur consuetudine et ritu, Protagoras ab Atheniensibus condemnatus est: ut autem placet nonnullis, tantum accusatus sponte exulavit. Cumque sparsas totô orbe triremes Atheniensium videret, parvo se navigio credens, insulas lustravit, ubi tunc mercede dicitur primus omnium profiteri coepisse. Igitur Plato cum videret, eum arte thetoricâ intu mescentem, eius ideam longô sermone expressit. Eius eruditio solida non fuit, in argutiis consistens, scripsit plurima, et in exilio obiit. Philostratus. De eo secus A. Gellius, l. 5. c. 3. Laert. l. 9. Athen. l. 8. Suid.II.PROTAGORASAstrologus, in quem Euphorion epicedium scripsit. Alius item Stoicus, Laertius. Et Salaminis rex, qui Persis se dedidit. Olymp. 107. an. 3. eiectô Euagorâ.III.PROTAGORASde monstrosis quorundam Indorum formis, prodidisse quaedam dicitur a Tzetze, Chil. 7. Hist. 144.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.